{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 72.4","citation":"Augustine, Epistulae 72.4","ref":"72.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/72.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/72.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/72.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":248,"text":"Quod autem iuras te aduersum me librum non scripsisse neque Romam misisse, quem non scripseris, sed si forte aliqua in tuis scriptis reperiantur, quae a meo sensu discrepent. non me a te laesum, sed a te scriptum, quod tibi rectum uidebatur, quaeso, ut me patienter audias. non scripsisti librum. et quo modo mihi reprehensionis a te meae per alios scripta delata sunt? cur habet Italia, quod tu non scripsisti? qua ratione poscis, ut rescribam ad ea, quae scripsisse te denegas? nec tam hebes sum, ut, si diuersa senseris, me laesum putem. sed si mea comminus dicta reprehendas et rationem scriptorum expetas et, quae scripserim, emendare compellas et ad παλινψδίαν pronoces et oculos mihi reddas, in hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis iura uiolantur. ne uideamur certare pueriliter et fautoribus inuicem uel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi, haec scribo, quia te pure et Christiane diligere cupio nec quicquam in mea mente retinere, quod distet a labiis. non enim conuenit, ut ab adulescentia usque ad hanc aetatem in monasteriolo cum sanctis fratribus labore desudans aliquid contra episcopum communionis meae scribere audeam et eum episcopum, quem ante coepi amare quam nosse, qui me primus ad amicitias prouocauit, quem post me orientem in scripturarum eruditione laetatus sum. igitur aut tuum negato librum, si forte non tuus est, et desine flagitare rescriptum ad ea, quae non scripsisti, aut, si tuus est, ingenue confitere, ut, si in defensione mei aliqua scripsero, in te culpa sit, qui prouocasti, non in me, qui respondere compulsus sum.","prev":{"citation":"Epistulae 72.3","label":"Letter 72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/72.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/72.3"},"next":{"citation":"Epistulae 72.5","label":"Letter 72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/72.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/72.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}