{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 73.1","citation":"Augustine, Epistulae 73.1","ref":"73.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/73.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/73.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/73.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":264,"text":"Quamuis existimem, antequam istas sumeres, uenisse in manus tuas litteras meas, quas per dei seruum filium nostrum Cyprianum diaconum misi, quibus certissime agnosceres meam esse epistulam, cuius exemplaria illuc peruenisse commemorasti, unde iam me arbitror rescriptis tuis uelut Entellinis grandibus atque acribus caestibus tamquam audacem Dareta coepisse pulsari atque uersari, nunc tamen eis ipsis respondeo litteris tuis, quas mihi per sanctum filium nostrum Asterium mittere dignatus es, in quibus multa in me comperi tuae beniuolentissimae caritatis et rursus quaedam nonnullius a me tuae offensionis indicia. itaque ubi mulcebar legens, ibi continuo feriebar hoc sane uel maxime admirans. quod, cum te dicas exemplaribus litterarum mearum ideo temere non putasse credendum, ne forte te respondente laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses meum esse sermonem et sic rescribere, postea iubeas, si mea est epistula, aperte me scribere aut mittere exemplaria ueriora, ut absque ullo rancore stomachi in scripturarum disputatione uersemur. quo pacto enim possumus in hac disputatione sine rancore uersari, si me laedere paras? aut si non paras, quo modo ego te non laedente abs te laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses meum esse sermonem et sic rescribere. hoc est et sic laedere? nisi enim rescribendo laesisses, ego iuste expostulare non possem. proinde cum ita rescribis, ut laedas, quis locus nobis relinquitur in disputatione scripturarum sine ullo rancore uersandi? ego quidem absit ut laedar, si mihi certa ratione uolueris et potueris demonstrare illud ex epistula apostoli uel quid aliud scripturarum sanctarum te uerius intellexisse quam me. immo uero absit, ut non cura gratiarum actione lucris meis deputem, si fuero te docente instructus aut emendante correctus.","prev":{"citation":"Epistulae 72.5","label":"Letter 72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/72.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/72.5"},"next":{"citation":"Epistulae 73.2","label":"Letter 73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/73.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/73.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}