{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 73.10","citation":"Augustine, Epistulae 73.10","ref":"73.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/73.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/73.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/73.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":312,"text":"Nec omnino arbitror te suscensere potuisse, nisi aut hoc dicerem, quod non debui, aut non sic dicerem, ut debui, quia nec miror minus nos scire inuicem, quam scimur a coniunctissimis et familiarissimis nostris. in quorum ego caritatem, fateor, facile me totum proicio praesertim fatigatum scandalis saeculi et in ea.sine ulla sollicitudine requiesco. deum quippe illic esse sentio, in quem me securus proicio et in quo securus requiesco. nec in hac mea securitate crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo superius gemui, omnino formido. cum enim hominem Christiana caritate flagrantem eaque mihi fidelem amicum factum esse sentio, quicquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo sed illi, in quo manet, ut talis sit; deus enim caritas est et, qui manet in caritate, in deo manet. quem si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium. uerum tamen ex amico intimo factus inimicus quaerat sibi potius, quod fingat astutus, non M inueniat, quod prodat iratus. hoc autem unusquisque facile adsequitur non occultando, quod fecerit, sed non faciendo, quod occultari uelit. quod misericordia dei bonis piisque concedit, ut inter inimicos quoslibet futuros liberi securique uersentur, aliena peccata sibi commissa non prodant, quae prodi timeant, ipsi nulla committant. cum enim falsum quid a maledico fingitur, aut omnino non creditur aut certe integra salute sola fama uexatur. quod autem malum perpetratur, hostis est intimus, etiam si nullius intimi loquacitate aut lite uulgetur. quapropter quis prudentium non uideat, etiam tu quam tolerabiliter feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc inimicitias consolante conscientia et quem ad modum, uel quod iactitat uel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis deputes, quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur? uerum tamen illum maluerim aliquo modo mitiorem quam te isto modo armatiorem. hoc magnum et triste miraculum est ex amicitiis talibus ad has inimicitias peruenisse. laetum erit et multo maius ei inimicitiis talibus ad pristinam concordiam reuertisse.","prev":{"citation":"Epistulae 73.9","label":"Letter 73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/73.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/73.9"},"next":{"citation":"Epistulae 74.1","label":"Letter 74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/74.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/74.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}