{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 73.3","citation":"Augustine, Epistulae 73.3","ref":"73.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/73.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/73.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/73.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":207,"text":"Restat igitur, ut laedere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosses. atque ita, quia non credo, quod iniuste me laedendum putares, superest, ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possum. cur itaque conor contra fluminis tractum ac non potius ueniam peto? obsecro ergo te per mansuetudinem Christi, ut, si laesi te, dimittas mihi nec me uicissim laedendo malum pro malo reddas. laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inueneris in factis uel dictis meis. nam si ea in me reprehenderis, quae reprehendenda non sunt, te laedis magis quam me, quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias uoluntate laedendi culpans in me aliquid dente maledico; quod mente ueridica scis non esse culpandum. ac per hoc aut beniuolo corde argues, etiam si caret delicto, quod arguendum putas, aut paterno affectu mulceas, quem adicere nequeas. potest enim fieri, ut tibi aliud uideatur, quam ueritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat, quam caritas habet. et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiam si reprehendi non meruit, quod recte defendi non potest, aut agnoscam simul et beniuolentiam tuam et culpam meam et, quantum dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inueniar.","prev":{"citation":"Epistulae 73.2","label":"Letter 73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/73.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/73.2"},"next":{"citation":"Epistulae 73.4","label":"Letter 73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/73.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/73.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}