{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 75.13","citation":"Augustine, Epistulae 75.13","ref":"75.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":234,"text":"Haec ergo summa est quaestionis, imrno sententiae tuae, ut post euangelium Christi bene faciant credentes Iudaei, si legis mandata custodiant, hoc est si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum seruent, ut Paulus in Timotheo et omnes obseruauere Iudaei. si hoc uerum est, in Cerinthi et Hebionis haeresin delabimur, qui credentes in Christo propter hoc solum a parentibus anathematizati sunt, quod legis caeremonias Christi euangelio miscuerunt et sic noua confessi sunt, ut uetera non amitterent. quid dicam de Hebionitis, qui Christianos esse se simulant? usque hodie per totas orientis synagogas inter Iudaeos haeresis est, quae dicitur Minaeorum et a Pharisaeis huc usque damnatur, quos uulgo Nazaraeos nuncupant, qui credunt in Christum filium dei natum de Maria uirgine et eum dicunt esse, qui sub Pontio Pilato et passus est et resurrexit, in quem et nos credimus. sed dum uolunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei sunt nec Christiani. oro ergo te, ut, qui nostro uulnusculo medendum putas, quod acu foratum. immo punctum dicitur, huius sententiae medearis uulneri. quod lancea et, ut ita dicam, phalaricae mole percussum est. neque enim eiusdem est criminis in explanatione scripturarum diuersas maiorum sententias ponere et haeresin sceleratissimam rursus in ecclesiam introducere. sin autem haec nobis incumbit necessitas, ut Iudaeos cum legitimis suis suscipiamus. et licebit eis obseruare in ecclesiis Christi, quod exercuerunt in synagogis satanae, — dicam, quod sentio — non illi Christiani fient, sed nos Iudaeos facient.","prev":{"citation":"Epistulae 75.12","label":"Letter 75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.12"},"next":{"citation":"Epistulae 75.14.1-16","label":"75.14.1 to 75.14.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.14.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}