{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 75.14.17-22","citation":"Augustine, Epistulae 75.14.17-22","ref":"75.14.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.14.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.14.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.14.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":188,"text":"cum quo ante non fecerat testamentum, sed populo Iudaeorum, cui legem dederat per Moysen, testamentum nouum euangelii repromittat, ut nequaquam uiuant in uetustate litterae sed in nouitate spiritus. Paulus autem, super cuius nomine nunc quaestio uentilatur, crebras huiusce modi ponit sententias, e quibus breuitatis studio pauca subnectam: Ecce ego Paulus dico uobis, quoniam, si circumcidamini, Christus uobis nihil prodest, et iterum: Euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis, et infra: Si spiritu ducimini, iam non estis sub lege. ex quo apparet, qui sub lege est non dispensatiue, ut nostri uoluere maiores, sed uere, ut tu intellegis, eum sanctum spiritum non habere. qualia sint autem praecepta legalia, deo docente discamus: Ego, inquit, dedi eis praecepta non bona et iustificationes, in quibus 11 non uiuant in eis. haec dicimus, non quo legem iujta Manichaeum et Marcionem destruamus, quam et sanctam et spiritalem iuxta apostolum nouimus, sed quod, postquam fides uenit et temporum plenitudo, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus et nequaquam sub paedagogo sed sub adulto et domino et herede uiuamus.","prev":{"citation":"Epistulae 75.14.1-16","label":"75.14.1 to 75.14.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.14.1"},"next":{"citation":"Epistulae 75.15","label":"Letter 75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}