{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 75.20","citation":"Augustine, Epistulae 75.20","ref":"75.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":385,"text":"Porro quod dicis non debuisse me interpretari post ueteres et nouo uteris syllogismo: Aut obscura fuerunt, quae interpretati sunt septuaginta, aut manifesta; si obscura, te quoque in eis falli potuisse credendum est, si manifesta, illos in eis falli non potuisse perspicuum est, tuo tibi sermone respondeo. omnes ueteres tractatores, qui nos in domino praecesserunt et qui scripturas sanctas interpretati sunt, aut obscura interpretati sunt aut manifesta. si obscura, quo modo tu post eos ausus es disserere, quod illi explanare non potuerunt? si manifesta, superfluum est te uoluisse disserere, quod illos latere 11011 potuit maxime in explanatione psalmorum, quos apud Graecos interpretati sunt multis uoluminibus primus Origenes. secundus Eusebius Caesariensis, tertius Theodorus Heracleotes, quartus Asterius Scythopolita, quintus Apollinaris Laodicenus. sextus Didymus Alexandrinus. feruntur et diuersorum in paucos psalmos opuscula, sed nunc de integro psalmorum corpore dicimus. apud Latinos autem Hilarius Pictauensis et Eusebius Vercellensis episcopus Origenem et Eusebium transtulerunt, quorum priorem et noster Ambrosius in quibusdam secutus est. respondeat mihi prudentia tua, quare post tantos et tales interpretes in explanatione psalmorum diuersa senseris. si enim obscuri sunt psalmi, te quoque in eis falli potuisse credendum est, si manifesti, illos in eis falli potuisse non creditur. ac per hoc utroque modo superflua erit interpretatio tua et hac lege post priores nullus loqui audebit et. quodcumque alius occupauerit, alius de eo scribendi licentiam non habebit. quin potius humanitatis tuae est, in quo ueniam tibi tribuis, indulgere et ceteris. ego enim non tantum uetera abolere conatus sum, quae linguae meae hominibus emendata de Graeco in Latinum transtuli, quam ea testimonia, quae a ludaeis praetermissa sunt uel corrupta. proferre in medium, ut scirent nostri, quid Hebraea ueritas contineret. si cui legere non placet, nemo compellit inuitum. bibat uinum uetus cum suauitate et nostra musta contemnat, quae in explanatione priorum edita sunt, ut, sicubi illa non intelleguntur, ex nostris manifestiora fiant. quod autem genus interpretationis in scripturis sanctis sequendum sit, liber, quem scripsi de optimo genere interpretandi, et omnes praefatiunculae diuinorum uoluminum, quas editioni nostrae praeposuimus, explicant ad illasque prudentem lectorem remittendum puto. et si me, ut dicis, in noui testamenti emendatione suscipis exponisque causam, cur suscipias. quia plurimi linguae Graecae habentes scientiam de meo possent opere iudicare, eandem integritatem debueras etiam in ueteri credere testamento, quod non nostra confinximus. sed, ut apud Hebraeos inuenimus, diuina transtulimus. sicubi dubitas, Hebraeos interroga.","prev":{"citation":"Epistulae 75.19","label":"Letter 75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.19"},"next":{"citation":"Epistulae 75.21","label":"Letter 75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.21"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}