{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 75.4","citation":"Augustine, Epistulae 75.4","ref":"75.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":336,"text":"In secundo loco quaeris, cur dixerim in commentariis epistulae ad Galatas Paulum id in Petro non potuisse reprehendere, quod ipse fecerat, nec in alio arguere simulationem, cuius ipse tenebatur reus, et adseris reprehensionem apostolicam non fuisse dispensatoriam sed ueram et me non debere docere mendacium, sed uniuersa, quae scripta sunt, ita sonare, ut scripta sunt. ad quae primum respondeo debuisse prudentiam tuam praefatiunculae commentariorum meorum meminisse dicentis ex persona mea: 'Quid igitur? ego stultus aut temerarius, qui id pollicear, quod ille non potuit? minime! quin potius in eo mihi uideor cautior atque timidior, quod inbecillitatem uirium mearum sentiens Origenis commentarios sum secutus. scripsit enim ille uir in epistulam Pauli ad Galatas quinque proprie uolumina et decimum Stromatum suorum librum commatico super explanatione eius sermone compleuit; tractatus quoque uarios et excerpta, quae uel sola possent sufficere, composuit. praetermitto Didymum uidentem meum et Laodicenum de ecclesia nuper egressum et Alexandrum ueterem haereticum, Eusebium quoque Emisenum et Theodorum Heracleotem, qui et ipsi nonnullos super hac re commentarios reliquerunt. e quibus uel si pauca decerperem, fieret aliquid, quod non penitus contemneretur. et, ut simpliciter fatear, legi haec omnia et in mente mea plurima coaceruans accito notario uel mea uel aliena dictaui nec ordinis nec uerborum interdum nec sensuum memor. iam domini misericordiae est, ne per inperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant et non placeant inter extraneos, quae placent inter suos). si quid igitur reprehensione dignum putaueras in explanatione nostra, eruditionis tuae fuerat quaerere, utrum ea, quae scripsimus, haberentur in Graecis, ut, si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares, praesertim cum libere in praefatione confessus sim Origenis commentarios me secutum et uel mea uel aliena dictasse et in fine eiusdem capituli, quod reprehendis, scripserim: (Si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse nec Paulus procaciter ostenditur arguisse maiorem, debet exponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat, quod ipse commisit'. ex quo ostendi me non ex definito id defendere, quod in Graecis legeram, sed ea expressisse, quae legeram, ut . lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent an inprobanda.","prev":{"citation":"Epistulae 75.3","label":"Letter 75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.3"},"next":{"citation":"Epistulae 75.5","label":"Letter 75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/75.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/75.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}