{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 77.1","citation":"Augustine, Epistulae 77.1","ref":"77.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/77.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/77.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/77.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":148,"text":"Non miror satanan fidelium animos perturbantem. cui resistite permanentes in spe promissorum dei, qui fallere non potest, qui non solum nobis in se credentibus et sperantibus et in eius caritate usque in finem perseuerantibus polliceri praemia aeterna dignatus est, uerum etiam temporalia scandala non defutura praedixit, quibus fidem nostram exerceri et probari oporteret; ait enim: Quoniam abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum; sed continuo subiecit: Qui autem perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. quid ergo mirum, si homines seruis dei detrahunt et, quia eorum uitam peruertere non possunt, famam decolorare conantur, cum ipsum deum et dominum eorum cotidie blasphemare non cessent, cum eis displicet, quicquid contra eorum uoluntatem iusto et occulto iudicio facit? unde exhortor prudentiam uestram, domini dilectissimi meritoque honorandi fratres, ut scripturam dei, qui nobis haec omnia futura praenuntiauit et aduersus ea nos firmos esse debere praemonuit, contra hominum maledica uaniloquia suspicionesque temerarias corde Christianissimo cogitetis.","prev":{"citation":"Epistulae 76.4","label":"Letter 76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/76.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/76.4"},"next":{"citation":"Epistulae 77.2","label":"Letter 77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/77.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/77.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}