{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 78.5","citation":"Augustine, Epistulae 78.5","ref":"78.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/78.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/78.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/78.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":258,"text":"Proinde, fratres mei, qui timetis deum, mementote, quod ait apostolus Petrus: Quoniam aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens. quem deuoret. quem non potest deuorare seductum ad nequitiam, famam ipsius inquinare conatur, ut, si fieri potest. opprobriis hominum et malarum linguarum detractione deficiat et sic in eius fauces ruat. si autem nec famam innocentis maculare potuerit, hoc ei persuadere temptat, ut per maliuolas suspiciones de fratre suo iudicet et sic ab illo implicatus absorbeatur. et quis omnes eius captiones et circumuentiones uel comprehendere uel enumerare sufficiat? aduersus haec tamen tria, quae ad causam praesentem pertinent, prius, ne mala exempla imitando ad nequitiam seducamini, ita uos per apostolum adloquitur deus: Ne sitis iugum ducentes cum infidelibus; quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras? item alio loco: Nolite, inquit, seduci: corrumpunt mores bonos conloqui mala. sobrii estote. iusti et nolite peccare. ut autem linguis detrahentium non deficiatis, sic per prophetam dicit: Audite me, qui scitis iudicium, populus meus, in quorum corde lex mea est. opprobria hominum nolite metuere et detractione eorum ne superemini nec, quod uos spernant, magni duxeritis. sicut enim uestimentum ita per tempus absumentur et sicut lana a tinea comedentur, iustitia autem mea in aeternum manet. iam uero ne maliuolo animo de seruis dei falsa suspicando pereatis, illud apostolicum recordamini, ubi ait: Nolite ante tempus quicquam iudicare, donec ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum; et manifestabit cogitationes cordis et tunc laus erit unicuique a deo. et item illud, quod scriptum est: Quae manifesta sunt, uobis; quae autem occulta sunt, domino deo uestro.","prev":{"citation":"Epistulae 78.4","label":"Letter 78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/78.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/78.4"},"next":{"citation":"Epistulae 78.6","label":"Letter 78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/78.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/78.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}