{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 78.8","citation":"Augustine, Epistulae 78.8","ref":"78.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/78.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/78.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/78.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":357,"text":"Audio nonnullos uestrum hinc amplius contristari, quod de lapsu duorum illorum diaconorum, qui ex parte Donati uenerant, tamquam disciplinae Proculiani insultauerunt uelut gloriantes de nobis, quod ex nostra disciplina nihil tale in clericis extitisset. quod quicumque fecistis, fateor uobis. non bene fecistis. ecce docuit uos deus, ut, qui gloriatur, in domino glorietur. nec obiciatis haereticis, nisi quia non sunt catholici, ne similes eis sitis, qui non habendo, quod in causa suae diuisionis defendant. non nisi hominum crimina colligere affectant et ea ipsa plura falsissime iactant, ut quia ipsam diuinae scripturae ueritatem, qua ubique diffusa Christi ecclesia commendatur, criminari et obscurare non possunt, homines, per quos praedicatur, adducant in odium, de quibus et fingere, quicquid in mentem uenerit, possunt. nos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis et in illo docti estis. ipse quippe fideles suos securos fecit etiam de dispensatoribus malis mala sua facientibus et bona eius loquentibus, ubi ait: Quae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt. orate quidem pro me, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inueniar; uerum tamen cum gloriamini, non in me sed in domino gloriamini. quantum libet enim uigilet disciplina domus meae, homo sum et inter homines uiuo nec mihi adrogare audeo, ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines reprobus unus inuentus est; aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est: Eice ancillam et filium eius; aut melior sit quam domus Isaac, cuius de duobus geminis dictum est: lacob dilexi, Esau odio habui; aut melior sit quam domus ipsius Iacob, ubi lectum patris filius incestauit; aut melior sit quam domus Dauid, cuius filius cum sorore concubuit, cuius alter filius contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellauit; aut melior sit quam cohabitatio apostoli Pauli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret, non diceret, quod superius commemoraui: Foris pugnae, intus timores, nec diceret. cum de sanctitate et fide Timothei loqueretur: Neminem habeo, qui germane de uobis sollicitus sit; omnes sua quaerunt, non quae Iesu Christi; aut melior sit quam cohabitatio ipsius domini Christi, in qua undecim boni perfidum et furem ludam tolerauerunt; aut melior sit postremo quam caelum, unde angeli ceciderunt.","prev":{"citation":"Epistulae 78.7","label":"Letter 78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/78.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/78.7"},"next":{"citation":"Epistulae 78.9","label":"Letter 78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/78.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/78.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}