{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 80.1","citation":"Augustine, Epistulae 80.1","ref":"80.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/80.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/80.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/80.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":149,"text":"Carissimus frater Celsus cum rescripta repeteret, debitum reddere festinaui, sed uere festinaui; cum enim eum putarem adhuc aliquot dies nobiscum remoraturum, repente comperta occasione nauigii mihi pridianam suam profectionem iam nocte suggessit. quid facerem, cum eum tenere non possem et. quia ad uos, cum quibus ei melius esset, properabat, nec si possem, deberem. proinde pauca haec ilico arripui dictanda atque mittenda prolixioris epistulae me confitens debitorem, eum post reditum uenerabilium fratrum nostrorum collegarum meorum Theasi et Euodi primum uestri ex parte satiatus fuero. uberius enim ad nos in eorum pectoribus et oribus uos esse uenturos iam iamque in Christi nomine atque adiutorio speramus. cum haec scriberemus, et per unanimem filium nostrum Tagastensis ecclesiae presbyterum Fortunatianum Romam nauigaturum aliam epistulam paucis ante diebus iam dederam. nunc ergo, quod soleo, rogo, ut, quod soletis. faciatis: oretis pro nobis, ut uideat dominus humilitatem nostram et laborem nostrum et dimittat omnia peccata nostra.","prev":{"citation":"Epistulae 79.1","label":"Letter 79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/79.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/79.1"},"next":{"citation":"Epistulae 80.2","label":"Letter 80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/80.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/80.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}