{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 82.10","citation":"Augustine, Epistulae 82.10","ref":"82.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":121,"text":"Nam si re uera sic ea reprobaret, quem ad modum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret Iacobus: Et scient omnes, sed diceret et putabunt omnes\\\\ quoniam. quae de te audierunt, falsa sunt, praesertim quia in ipsis Hierosolymis apostoli iam decreuerant, ne quisquam gentes cogeret iudaizare, non autem decreuerant. ne quisquam tunc ludaeos iudaizare prohiberet, quamuis etiam . ipsos iam doctrina Christiana non cogeret. proinde si post hoc apostolorum decretum Petrus habuit illam in Antiochia simulationem. qua gentes cogeret iudaizare, quoniam nec ipse cogebatur, quamuis propter commendanda eloquia dei. quae Iudaeis sunt credita, non prohibebatur, quid mirum si constringebat eum Paulus libere adserere, quod cum ceteris apostolis se Hierosolymis decreuisse meminerat?","prev":{"citation":"Epistulae 82.9","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.9"},"next":{"citation":"Epistulae 82.11","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.11"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}