{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 82.12","citation":"Augustine, Epistulae 82.12","ref":"82.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":139,"text":"Ergo et Timotheum propterea circumcidit, ne Iudaeis tt maxime cognationi eius maternae sic uiderentur, qui ex gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem, sicut idolatria detestanda est, cum illam deus fieri praeceperit. hanc satanas persuaserit; et Titum propterea non circumcidit. ne occasionem daret eis, qui sine illa circumcisione dicebant credentes saluos esse non posse, et ad deceptionem gentium hoc etiam Paulum sentire iactarent. quod ipse satis significat. ubi ait: Sed neque Titus, qui mecum erat. cum esset Graecus, compulsus est circumcidi propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram. ut nos in seruitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subiectione, ut ueritas euangelii permaneat ad uos. hic apparet. quid eos captare intellexerit, ut non faceret, quod in Timotheo fecerat, quod ea libertate facere poterat, qua ostenderet illa sacramenta nec tamquam necessaria debere appeti nec tamquam sacrilega debere damnari.","prev":{"citation":"Epistulae 82.11","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.11"},"next":{"citation":"Epistulae 82.13","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}