{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 82.14","citation":"Augustine, Epistulae 82.14","ref":"82.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":201,"text":"Cur autem non dicam praecepta illa ueterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines iustificantur, umbrae sunt enim praenuntiantes gratiam, qua iustificamur, nec tamen mala, quia diuinitus praecepta sunt tempori personisque congruentia, cum me adiuuet etiam prophetica sententia, qua dicit deus se illi populo dedisse praecepta non bona? forte enim propterea non dixit mala sed tantum non bona, id est non talia, ut illis homines boni fiant aut sine illis boni non fiant. uellem me doceret benigna sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis, cum Romam uenerit, ieiunet sabbato excepto illo die paschalis uigiliae. quod si malum esse dixerimus, non solum Romanam ecclesiam sed etiam multa ei uicina et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos idem tenetur et manet. si autem non ieiunare sabbato malum putauerimus, tot ecclesias orientis et multo maiorem orbis Christiani partem qua temeritate criminabimur! placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei. qui hoc non simulate sed congruenti societate atque obseruantia fecerit? et tamen nihil inde legimus in canonicis libris praeceptum esse Christianis. quanto magis illud malum dicere non audeo, quod deum praecepisse ipsa Christiana fide negare non possum, qua didici non eo me iustificari sed gratia dei per legum Christum dominum nostrum!","prev":{"citation":"Epistulae 82.13","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.13"},"next":{"citation":"Epistulae 82.15","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}