{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 82.15","citation":"Augustine, Epistulae 82.15","ref":"82.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":292,"text":"Dico ergo circumcisionem praeputii et cetera huius modi priori populo per testamentum, quod uetus dicitur, diuinitus data ad significationem futurorum. quae per Christum oportebat impleri. quibus aduenientibus remansisse illa Christiani:o; legenda tantum ad intellegentiam praemissae prophetiae, non autem necessario facienda, quasi adhuc expectandum esset, ut ueniret fidei reuelatio, quae his significabatur esse uentura. sed quamuis gentibus inponenda non essent, non tamen sic debuisse auferri a consuetudine Iudaeorum tamquam detestanda atque damnanda. sensim proinde atque paulatim feruente sane praedicatione gratiae Christi, qua sola nossent credentes se iustificari saluosque fieri, non illis umbris rerum ante futurarum tunc iam uenientium atque praesentium, ut in illorum Iudaeorum uocatione, quos praesentia carnis domini et apostolica tempora sic inuenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum, hoc ei suffecisse ad commendationem, ut non tamquam detestanda et similis idolatriae uitaretur, ultra uero non haberet progressum, ne putaretur necessaria, tamquam uel ab illa salus esset uel sine illa esse non posset, quod putauerunt haeretici, qui dum uolunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei nec Christiani esse potuerunt. quorum sententiam mihi cauendam, quamuis in ea numquam fuerim, tamen beniuolentissime admonere dignatus es. in cuius sententiae non consensionem sed simulationem timore Petrus inciderat, ut de illo Paulus uerissime scriberet, quod eum uidisset non recte ingredientem ad ueritatem euangelii, eique uerissime diceret, quod gentes iudaizare cogebat. quod Paulus utique non cogebat ob hoc illa uetera ueraciter, ubi opus esset, obseruans, ut damnanda non esse monstraret, praedicans tamen instanter non eis sed reuelata gratia fidei salnos fieri fideles, ne ad ea quemquam uelut necessaria suscipienda compelleret. sic autem credo apostolum Paulum ueraciter cuncta illa gessisse nec tamen nunc quemquam factum ex Iudaeo Christianum uel cogo uel sino talia ueraciter celebrare. sicut nec tu, cui uidetur Paulus ea simulasse, cogis istum uel sinis talia simulare.","prev":{"citation":"Epistulae 82.14","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.14"},"next":{"citation":"Epistulae 82.16","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.16"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}