{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 82.17","citation":"Augustine, Epistulae 82.17","ref":"82.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":215,"text":"Fateor sane in eo, quod epistula mea continet, quod ideo sacramenta ludaeorum Paulus celebranda susceperat, cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea uellent, sicut a parentibus per legem acceperant. custodire, minus me posuisse 'illo dum taxat tempore, quo primum fidei gratia reuelata est\\\\ tunc enim hoc non erat perniciosum. progressu uero temporis illae obseruationes ab omnibus Christianis desererentur, ne, si tunc fierent, non discerneretur, quod deus populo suo per Moysen praecepit. ab eo, quod in templis daemoniorum spiritus inmundus instituit. proinde potius culpanda est' neglegentia mea, quia hoc non addidi, quam obiurgatio tua. uerum tamen longe ante. quam tuas litteras accepissem, scribens contra Faustum Manichaeum quo modo eundem locum quamuis breuiter explicauerim et hoc illic non praetermiserim, et legere poterit, si non dedignetur, benignitas tua et a carissimis uostris. per quos haec scripta nunc misi, quo modo uolueris, tibi fide:; fiat illud me ante dictasse. mihique de animo meo crede. quod coram deo loquens iure caritatis exposco, numquam mihi uisum fuisse etiam nunc Christianos ex Iudaeis factos sacramenta illa uetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere aut eis ullo modo licere, cum illud de Paulo semper ita senserim, ex quo illius mihi litterae innotuerunt, sicut nec tibi uidetur hoc tempore cuiquam ista esse simulanda, cum hoc fecisse apostolos credas.","prev":{"citation":"Epistulae 82.16","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.16"},"next":{"citation":"Epistulae 82.18","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.18"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}