{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 82.26","citation":"Augustine, Epistulae 82.26","ref":"82.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":166,"text":"Quod autem dixi eum factum Iudaeis tamquam Iudaeum et tamquam gentilem gentilibus non mentientis astu sed compatientis affectu, quem ad modum dixerim, parum mihi uisus es adtendisse, immo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulauerit, sed quia sic ea non simulauit, quae faciebat similia Iudaeis, quem ad modum nec illa, quae faciebat similia gentibus, quae tu quoque commemorasti atque in eo me, quod non ingrate fateor, adiuuisti. cum enim abs te quaesissem in epistula mea, quo modo putetur ideo factus Iudaeis tamquam Iudaeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Iudaeorum, cum et gentibus tamquam gentilis factus sit nec tamen susceperit fallaciter sacrificia gentium, tu respondisti in eo factum gentibus tamquam gentilem, quod praeputium receperit, quod indifferenter permiserit uesci cibis, quos damnant Iudaei. ubi ego quaero, utrum et hoc simulate fecerit, quod si absurdissimum atque falsissimum est, sic ergo et illa, in quibus Iudaeorum consuetudini congruebat, libertate prudenti, non necessitate seruili aut, quod est indignius, dispensatione fallaci potius quam fideli.","prev":{"citation":"Epistulae 82.25","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.25"},"next":{"citation":"Epistulae 82.27","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.27"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}