{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 82.4","citation":"Augustine, Epistulae 82.4","ref":"82.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":138,"text":"Quod si te ipsum consideratione uitae ac morum tuorum non simulate, non fallaciter dixisse credo, quanto magis aequum est me credere apostolum Paulum non aliud sensisse, quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba: Cum uiderem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, quo modo gentes cogis iudaizare?' de quo enim certus sim, quod me scribendo uel loquendo non fallat, si fallebat apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, id est ueritas formaretur, quibus cum praemisisset dicens: Quae autem scribo uobis, ecce coram deo, quia non mentior. non tamen ueraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, uidisse se Petrum et Barnaban non recte ingredientes ad ueritatem euangelii ac Petro in faciem restitisse non ob aliud, nisi quod gentes cogeret iudaizare?","prev":{"citation":"Epistulae 82.3","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.3"},"next":{"citation":"Epistulae 82.5","label":"Letter 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/82.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/82.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}