{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 83.2","citation":"Augustine, Epistulae 83.2","ref":"83.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/83.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":156,"text":"Dixisti, ut dimidium habeant et alterum dimidium eis a me undecumque prouideretur. ego autem puto, quia. si totum eis auferretur, esset, quod diceremur non de pecunia nos sed de iustitia tantopere laborasse. cum uero dimidium eis concedimus et eo modo cum eis pacem quandoque componimus, satis apparebit nostram curam nihil aliud quam pecuniariam fuisse et uides, quae pernicies consequatur. et illis enim uidebimur alienam rem dimidiam tulisse et illi nobis uidebuntur inhoneste et inique se passos fuisse, ut adiuuarentur de dimidio, quod totum pauperum fuerat. nam quod dixisti: 'Cauendum est. ne, cum rem dubiam emendari uolumus, maiora uulnera faciamus', tantundem ualebit, si eis dimidium concedatur. propter ipsum quippe dimidium illi, quorum conuersioni consulere uolumus, ut hoc exemplo secum agatur, rerum suarum uenditionem per moras illas excusatorias dilaturi sunt. deinde mirum, si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum, cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida auaritia maculatos putant, dum maligna species non uitatur?","prev":{"citation":"Epistulae 83.1","label":"Letter 83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/83.1"},"next":{"citation":"Epistulae 83.3","label":"Letter 83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/83.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}