{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 83.3","citation":"Augustine, Epistulae 83.3","ref":"83.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/83.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":150,"text":"Nam cum quisque ad monasterium conuertitur, si ueraci corde conuertitur, illud non cogitat maxime admonitus, quantum malum sit. si autem fallax est et sua quaerit, non quae Iesu Christi, non habet utique caritatem et quid ei prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus et tradiderit corpus suum, ut ardeat? huc accedit, quia illud, sicut iam conlocuti sumus, deinceps uitari potest et agi cum eo, qui conuertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se omnibus illis impedimentis exuerit et ex otio tendatur, cum eius res iam esse destiterit. haec autem mors infirmorum et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus, ut eos catholicae paci lucremur, aliter uitari non potest, nisi ut apertissime intellegant nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis, quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem, quam semper presbyteri esse putauerunt, eorum usibus relinquamus, quia et, si eius non erat, hoc ab initio scire debuerant.","prev":{"citation":"Epistulae 83.2","label":"Letter 83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/83.2"},"next":{"citation":"Epistulae 83.4","label":"Letter 83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/83.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}