{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 83.4","citation":"Augustine, Epistulae 83.4","ref":"83.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/83.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":210,"text":"Videtur itaque mihi haec regula esse in rebus huiusce modi retinenda, ut, quicquid eo iure, quo talia possidentur, eius fuerit, qui alicubi clericus. ordinatur, ad eam pertineat ecclesiam, in qua ordinatur. usque adeo autem eodem iure presbyteri Honorati est illud, unde agitur, ut non solum alibi ordinatus sed adhuc in Tagastensi monasterio constitutus si re sua non uendita nec per manifestam donationem in quempiam translata moreretur, non nisi heredes eius in eam succederent, sicut frater Aemilianus in illos triginta solidos fratri Priuato successit. haec ergo ante praecauenda sunt; si autem praecauta non fuerint, ea iura eis seruare oportet, quae talibus habendis uel non habendis secundum ciuilem societatem sunt instituta, ut ab omni non solum re sed etiam specie maligna, quantum possumus, nos abstineamus et bonam famam custodiamus dispensationi nostrae multum necessariam. quam uero species maligna sit, aduertat sancta prudentia tua. excepta illorum tristitia, quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam procliuior erro, narraui causam fratri et collegae nostro Samsucio nondum dicens, quod mihi modo uidetur, sed illud potius adiungens, quod utrique nostrum uisum sit. cum illis resisteremus. uehementer exhorruit et nobis hoc uisum esse miratus est nulla re alia permotus nisi ipsa specie foeda, non nostra sed cuiuslibet uita ac moribus indignissima.","prev":{"citation":"Epistulae 83.3","label":"Letter 83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/83.3"},"next":{"citation":"Epistulae 83.5","label":"Letter 83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/83.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}