{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 83.5","citation":"Augustine, Epistulae 83.5","ref":"83.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/83.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":171,"text":"Proinde obsecro, ut epistulam, quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere. et si forte illic illud iustum acutissime peruides, non cogantur infirmi modo discere, quod ego nondum intellego, ut hoc circa eos in hac causa seruetur, quod dominus ait: Multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. tali quippe infirmitati parcens etiam illud de tributo soluendo ait: Ergo liberi sunt filii; sed ne scandalizemus eos et cetera, quando Petrum misit. ut didrachmas, quae tunc exigebantur, soluerent. nouerat enim aliud ius, quo nihil tale debebat; sed eo iure tributum ei ille soluebat, quo iure diximus heredem presbyteri Honorati successurum fuisse, si, antequam rem suam uel donaret uel uenderet, moreretur. quamquam in ipso ecclesiae iure Paulus apostolus parcit infirmis et debitum stipendium non exigit certus conscientia, quod rectissime exigeret, sed nihil aliud quam suspicionem deuitans bonum odorem Christi turbantem et ab illa maligna specie sese abstinens in eis regionibus, ubi hoc nouerat oportere, et forte antequam tristitiam hominum fuisset expertus. sed nos tardiores uel experti corrigamus, quod praeuidere debuimus.","prev":{"citation":"Epistulae 83.4","label":"Letter 83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/83.4"},"next":{"citation":"Epistulae 83.6","label":"Letter 83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/83.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/83.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}