{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 85.1","citation":"Augustine, Epistulae 85.1","ref":"85.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/85.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/85.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/85.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":199,"text":"Tam inexorabilem me non uocares, nisi etiam mendacem putares. quid enim aliud de animo meo credis, quando talia mihi scribis, nisi teneri aduersus te naeuum discordiae et odium detestandum, quasi in re manifesta non caueam, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniar, aut ita uelim eicere stipulam de oculo tuo, ut in meo trabem nutriam? non est, quod putas. ecce iterum dico et testor deum, quia. si tu tibi ea uelles, quae tibi ego uolo, iam olim securus in Christo uiueres et in nominis eius gloria totam eius ecclesiam laetificares. ecce iam scripsi non tantum te esse fratrem meum sed etiam collegam meum; neque enim fieri potest, ut non sit collega meus quilibet episcopus ecclesiae catholicae, qualiscumque sit, nullo ecclesiastico iudicio damnatus. sed ut tibi non communicem, nulla causa est, nisi quia tibi adulari non possum. tibi enim maxime debeo, quia in Christo Iesu per euangelium ego te genui salubrem mordacitatem caritatis ueraciter obiurgando. et ita gaudeo multos in ecclesiam catholicam adiuuante domino per te esse collectos. ut non debeam plangere plures inde dispergi. sic enim uulnerasti ecclesiam Hipponiensem, ut, nisi te dominus omnibus curis et sarcinis saecularibus expeditum ad ueram episcopalem uitam uictumque reuocauerit, tale uulnus sanari non possit.","prev":{"citation":"Epistulae 84.2","label":"Letter 84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/84.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/84.2"},"next":{"citation":"Epistulae 85.2","label":"Letter 85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/85.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/85.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}