{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 85.2","citation":"Augustine, Epistulae 85.2","ref":"85.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/85.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/85.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/85.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":199,"text":"Cum autem tu magis magisque te implicare non cesses, ut etiam rebus, quibus renuntiasti, te post renuntiationem inserueris, quod nec apud ipsas humanas leges ullo modo defendi potest, et in ea professione uiuere dicaris, cui frugalitas ecclesiae tuae sufficere non possit, ut quid quaeris communionem meam, cum audire numquam uolueris admonitionem meam? an ut, quicquid facis, mihi inputent homines, quorum querelas sustinere non possum? frustra autem suspicaris eos esse obtrectatores tuos, qui tibi semper et in uita priore aduersati sunt. non est ita nec mirum, quod multa te latent. sed etiam si hoc uerum esset, nihil in tuis moribus inuenire debuerunt, quod recte reprehenderent et unde ecclesiam blasphemarent. adhuc me putas fortasse ideo ista dicere, quia non accepi satisfactionem tuam. immo propterea dico, ne ipse non possim satis deo facere de peccatis meis, si haec tibi tacuero. noui, quia cor habes, sed et tardum securum est, quando in caelo est, et acutum cor nihil est, quando in terra est. non est episcopatus artificium transigendae uitae fallacis. docebit te, quod dico, dominus deus, qui tibi interclusit omnes uias, ad quas illo uti uoluisti, ut dirigat te, si intellegas, in illam uiam, propter quam ambulandam tibi tam sancta sarcina inposita est.","prev":{"citation":"Epistulae 85.1","label":"Letter 85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/85.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/85.1"},"next":{"citation":"Epistulae 86.1","label":"Letter 86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/86.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/86.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}