{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 86.1","citation":"Augustine, Epistulae 86.1","ref":"86.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/86.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/86.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/86.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":145,"text":"Administrationis tuae castitas et fama uirtutum, pietatis quoque Christianae laudanda diligentia et fida sinceritas, quae tibi diuina munera eo donante gaudes tributa, a quo speras promittente potiora, excitauerunt me, ut hoc epistulari alloquio aestus causarum mearum excellentia participaret tua. quantum enim per alias Africae terras te unitati catholicae mirabili efficacia consuluisse gaudemus, tantum dolemus regionem Hipponiensium-Regiorum et ei uicinas partes confines Numidiae praesidali edicti tui uigore nondum adiuuari meruisse, domine eximie et in Christi caritate uere meritoque honorabilis ac suspiciende fili. quod ne meae potius neglegentiae deputetur, qui episcopalem sarcinam Hippone sustineo. tuae magnificentiae non tacendum putaui. quantum etiam in campo Hipponiensi haeretica praesumat audacia, si ex fratribus et collegis meis, qui haec tuae sublimitati narrare potuerint, uel ex presbytero, quem cum litteris misi, fueris audire dignatus, adiuuante domino deo nostro procul dubio prouidebis, ut tumor sacrilegae uanitatis terrendo sanetur potius, quam ulciscendo resecetur.","prev":{"citation":"Epistulae 85.2","label":"Letter 85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/85.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/85.2"},"next":{"citation":"Epistulae 87.1","label":"Letter 87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/87.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/87.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}