{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 87.10","citation":"Augustine, Epistulae 87.10","ref":"87.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/87.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/87.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/87.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":160,"text":"Quaeritur autem, utrum uestra an nostra sit ecclesia dei. quapropter illud quaerendum est a capite, cur schisma feceritis. si non rescripseris, ego apud deum, quantum credo. facilem causam habeo, quia uiro, quem audiui excepto schismate bonum et liberaliter instructum, pacificantes litteras misi. tu uideris, quid illi respondeas, cuius nunc laudanda patientia, in fine uero timenda sententia est. si autem rescripseris ea cura, qua tibi scriptum uides, aderit misericordia dei, ut aliquando error, qui nos dirimit, et amore pacis et ratione ueritatis intereat. memento, quod de Rogatensibus non dixerim, qui uos Firmianos appellare dicuntur, sicut nos Macarianos appellatis, neque de Rusicazensi episcopo uestro, qui cum Firmo pactus perhibetur incolumitatem suorum, ut u ei portae aperirentur et in uastationem darentur catholici. et alia innumerabilia. desine ergo locis communibus exaggerare facta hominum uel audita uel cognita. uides enim, quae de uestris taceam, ut de origine schismatis, ubi tota causa est, res agatur. dominus deus inspiret tibi cogitationem pacificam, desiderabilis et dilecte frater. amen.","prev":{"citation":"Epistulae 87.9","label":"Letter 87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/87.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/87.9"},"next":{"citation":"Epistulae 88.1","label":"Letter 88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/88.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}