{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 87.9","citation":"Augustine, Epistulae 87.9","ref":"87.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/87.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/87.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/87.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":269,"text":"'At enim quare nos adiungi nobis uuiiis, si scelerati sumus?' quia uiuitis adhuc et corrigi potestis, si uelitis. cum enim nobis coniungimini, hoc est ecclesiae dei, hereditati Christi, cuius possessio sunt termini terrae, uos corrigimini, ut in radice uiuatis. de ramis enim fractis sic ait apostolus: Potens est enim deus iterum inserere illos. uos ergo mutamini ex ea parte, qua dissentiebatis, quamuis sacramenta, quae habebatis, cum eadem sint in omnibus, sancta sint. quapropter uos mutari uolumus a peruersitate, id est ut denuo radicetur uestra praecisio. nam sacramenta, quae non mutastis, sicut habetis, adprobantur a nobis, ne forte, cum uestram prauitatem corrigere uolumus, illis mysteriis Christi, quae in uestra prauitate deprauata non sunt, sacrilegam faciamus iniuriam. neque enim et Saul deprauauerat unctionem, quam acceperat, cui unctioni tantum honorem rex Dauid, pius dei seruus, exhibuit. propterea ergo uos non rebaptizamus, qui radicem uobis reddere cupimus, formam tamen praecisi sarmenti, si non mutata est, adprobamus, quae tamen quamuis integra nullo modo est sine radice fructuosa. alia quaestio est de persecutionibus, quas uos dicitis pati in tanta mansuetudine et lenitate nostrorum. cum uere inlicite ac priuatim uestri faciant grauiora, alia de baptismate, quod non quaerimus ubi sit, sed ubi prosit. nam ubicumque est, ipsum est; sed non etiam ille, qui hoc accipit, ubicumque est, ipse est. itaque priuatam hominum impietatem detestamur in schismate, baptismum uero Christi ubique ueneramur, quia, si desertores secum imperatoris signa traducant, illis uel damnatione punitis uel indulgentia correctis salua signa recipiuntur, si salua manserunt. et si quid de hac re diligentius quaerendum est, alia est, ut dixi, quaestio. hoc enim obseruandum est in his rebus, quod obseruat ecclesia dei.","prev":{"citation":"Epistulae 87.8","label":"Letter 87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/87.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/87.8"},"next":{"citation":"Epistulae 87.10","label":"Letter 87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/87.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/87.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}