{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 88.5","citation":"Augustine, Epistulae 88.5","ref":"88.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/88.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":223,"text":"Haec cum uideas ita se habere, quid eat quod nobis de imperatorum iussionibus, quae contra uos constituuntur, inuidiam concitatis, cum hoc totum uos potius antea feceritis? si nihil debent in his causis imperatores iubere, si ad imperatores Christianos haec cura pei-tinere non debet, quis urguebat maiores uestros causam Caeciliani ad imperatorem per proconsulem mittere et episcopum, contra quem absentem iam sententias quoquo modo dixeratis, iterum apud imperatorem accusare, quo innocente pronuntiato ordinatori eius Felici alias apud eundem imperatorem calumnias machinari? et nunc quid aliud quam ipsius maioris Constantini iudicium contra uestram partem uiuit, quod maiores uestri elegerunt, quod assiduis interpellationibus extorserunt, quod episcopali iudicio praetulerunt? si displicent imperialia iudicia, qui primitus imperatores ad ea uobis excitanda coegerunt? sic enim modo contra catholicam clamatis in his, quae contra uos ab imperatoribus decernuntur, quem ad modum si uellent aduersus Danihelem clamare, qui liberato illo eisdem leonibus consumendi missi sunt, a quibus eum ipsi primitus consumi uoluerunt; scriptum est enim: Nihil interest inter minas regis et iram leonis. Danihelem calumniosi inimici in lacum leonum mitti coegerunt; uicit innocentia eius illorum malitiam; inlaesus inde leuatus est; ipsi illuc missi perierunt. similiter maiores uestri Caecilianum et eius societatem regiae irae consumendam obiecerunt, cuius innocentia liberata ab eisdem regibus eadem uos patimini, quae illos uestri pati uoluerunt, quoniam scriptum est: Qui parat proximo foueam, ipse incidet in eam.","prev":{"citation":"Epistulae 88.4","label":"Letter 88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/88.4"},"next":{"citation":"Epistulae 88.6","label":"Letter 88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/88.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}