{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 88.6","citation":"Augustine, Epistulae 88.6","ref":"88.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/88.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":164,"text":"De nobis ergo quid queramini, non habes et tamen ecclesiae mansuetudo etiam ab his imperatorum iussionibus omnino conquieuerat, nisi uestri clerici et Circumcelliones per suas immanissimas inprobitates furiosasque uiolentias quietem nostram perturbantes atque uastantes haec in uos recoli et moueri coegissent. nam prius quam recentiores leges istae, de quibus modo querimini, uenissent in Africam, insidias in itineribus nostris episcopis tetenderunt, conclericos nostros plagis immanissimis quassauerunt, laicis quoque et plagas grauissimas inflixerunt et intulerunt eorum aedificiis incendia. presbyterum etiam quendam, quia propria et libera uoluntate unitatem nostrae communionis elegit, de domo sua raptum et pro arbitrio immaniter caesum, in gurgite etiam caenoso uolutatum, buda uestitum cum quibusdam dolendum, quibusdam ridendum in pompa sui facinoris ostentassent, abductum inde, quo uoluerunt, uix post dies XII dimiserunt. unde conuentus municipalibus gestis a nostro episcopo Proculianus, cum ab inquirenda causa dissimulassent et iterum continuo conuentus esset, nihil se dicturum amplius gestis expressit. et hodie illi, qui hoc fecerunt, presbyteri uestri sunt adhuc nos insuper territantes et, sicut potuerunt, persequentes.","prev":{"citation":"Epistulae 88.5","label":"Letter 88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/88.5"},"next":{"citation":"Epistulae 88.7","label":"Letter 88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/88.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}