{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 88.9","citation":"Augustine, Epistulae 88.9","ref":"88.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/88.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":239,"text":"Xos interim si quando uestros tenemus, cum magna dilectione seruamus inlaesos, loquimur eis et legimus omnia, quibus error ipse conuincitur, qui fratres a fratribus separat; facimus, quod dominus per Esaiam prophetam praecepit dicens: Audite, qui pauetis, uerbum domini; dicite: 'Fratres nostri estis his, qui uos oderunt et qui uos execrantur, ut nomen domini honorificetur et appareat illis in iucunditate, ipsi autem erubescant. ac sic aliquos eorum considerantes euidentiam ueritatis et pulchritudinem pacis non baptismo, quem iam sicut regalem characterem tamquam desertores acceperant, sed fidei, quae illis defuit, et spiritus sancti caritati et Christi corpori sociamus. scriptum est enim: Fide mundans corda eorum itemque scriptum est: Caritas cooperit multitudinem peccatorum. si autem uel nimia duritia uel pudore non ferentes eorum insultationem, cum quibus contra nos tam multa falsa iactabant et tam multa mala excogitabant, uel magis timore, ne, qualia nobis ante faciebant, talia nobiscum iam patiantur, unitati Christi consentire noluerunt, sicut inlaesi retenti sunt, sic a nobis dimittuntur inlaesi. hoc, quantum possumus, monemus etiam laicos nostros, ut eos inlaesos teneant et nobis corripiendos instruendosque perducant. sed aliqui nos audiunt et, si possunt, faciunt; alii cum illis quem ad modum cum latronibus agunt, quia eos re uera tales patiuntur; aliqui ictus eorum suis corporibus imminentes feriendo repellunt, ne ab eis ante feriantur; aliqui adprehensos iudicibus offerunt nec nobis intercedentibus eis parcunt, dum ab eis pati mala immania pertimescunt. in quibus omnibus illi non deponunt facta latronum et honorem sibi exigunt martyrum.","prev":{"citation":"Epistulae 88.8","label":"Letter 88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/88.8"},"next":{"citation":"Epistulae 88.10","label":"Letter 88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/88.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}