{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 92.1","citation":"Augustine, Epistulae 92.1","ref":"92.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/92.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/92.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/92.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":134,"text":"Non solum litteris tuis uerum etiam ipso referente, qui pertulit, comperi multum te flagitare litteras meas credentem, quod ex eis consolationem habere plurimam possis. tu itaque uideris, quid exinde capias, ego tamen eas negare uel differre non debui. consoletur te autem fides et spes tua et ipsa caritas, quae diffunditur in cordibus piorum per spiritum sanctum, cuius nunc aliquid pro pignore accepimus, ut ipsam plenitudinem desiderare nouerimus. non enim te desolatam putare debes, cum in interiore homine habeas praesentem Christum per fidem in corde tuo, aut sic te contristari oportet quem ad modum gentes, quae spem non habent, cum ueracissima promissione speremus nos in hac uita, unde migraturi quosdam nostros migrantes non amisimus, sed praemisimus, ad eam uitam esse uenturos, ubi nobis erunt quanto notiores tanto utique cariores et sine timore ullius discessionis amabiles.","prev":{"citation":"Epistulae 91.10","label":"Letter 91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/91.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/91.10"},"next":{"citation":"Epistulae 92.2","label":"Letter 92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/92.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/92.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}