{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 92.4.1-18","citation":"Augustine, Epistulae 92.4.1-18","ref":"92.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/92.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/92.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/92.4.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":276,"text":"Dicunt enim quidam eorum, qui talia garriunt, sicut ad me potuit peruenire, nos deum uidere nunc mente tunc corpore, ita ut etiam impios eum pari modo adseuerent esse uisuros. uide, quantum in peius profecerint. dum sine limite timoris uel pudoris hac atque hac uagabunda fertur inpunita loquacitas. antea dicebant carni suae tantum hoc praestitisse Christum, ut corporeis oculis uideret deum; deinde addiderunt etiam omnes sanctos receptis in resurrectione corporibus eodem modo deum esse uisuros; nunc iam istam possibilitatem etiam impiis donauerunt. donent sane, quantum uolunt et quibus uolunt; nam quis audeat contra dicere hominibus de suo donantibus? qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. tu autem cum his, qui sanam doctrinam tenent, nihil istorum audeas usurpare de tuo; sed cum legis: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, intellege impios non uisuros; neque enim beati et mundi corde sunt impii. item cum legis: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, intellege inde nos tunc uisuros facie ad faciem, unde nunc uidemus per speculum in aenigmate. hoc autem utrumque interioris hominis munus est, siue cum in ista peregrinatione adhuc per fidem ambulatur, in qua utitur speculo et aenigmate, siue in illa patria, cum per speciem contemplabitur, pro qua uisione positum est facie ad faciem'. Audiat caro carnalibus cogitationibus ebria: Spiritus est deus et ideo, qui adorant deum, in spiritu et ueritate oportet adorare. si adorare, quanto magis uidere! quis enim audeat adfirmare dei substantiam corporaliter uideri, cum eam noluerit corporaliter adorari? sed argute sibi uidentur dicere et quasi interrogando premere: Potuit Christus praestare carni suae, ut oculis corporeis uideret patrem, an non potuit?' ut, si non potuisse responderimus, omnipotentiae dei nos derogasse proclament;","prev":{"citation":"Epistulae 92.3","label":"Letter 92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/92.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/92.3"},"next":{"citation":"Epistulae 92.4.19-35","label":"92.4.19 to 92.4.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/92.4.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/92.4.19"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}