{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 93.13","citation":"Augustine, Epistulae 93.13","ref":"93.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":242,"text":"An per hoc petendum est, ut sua quisque recuperet, non ut aliquem, quo ab imperatore coherceatur, accuset? interim et in suarum rerum recipiendarum repetitione ab apostolicis exemplis receditur, quia hoc fecisse nemo inuenitur illorum. sed tamen cum maiores uestri ipsum Caecilianum tunc ecclesiae Carthaginiensis episcopum, cui tamquam criminoso communicare noluerunt, apud principem Constantinum per Anulinum proconsulem accusauerunt, non res suas amissas repetiuerunt, sed innocentem, sicut existimamus et sicut ipse iudiciorum exitus docuit, calumniose appetierunt, quo quid sceleratius ab eis fieri potuit? si autem, sicut falso arbitramini, uere criminosum iudicandum terrenis potestatibus tradiderunt, quid nobis obicitis, quod uestrorum praesumptio primitus fecit? quod eos non argueremus, quia fecerunt, si non animo inuido et noxio sed emendandi et corrigendi uoluntate fecissent. uos tamen indubitanter arguimus, quibus crimen uidetur de inimicis communionis nostrae Christiano imperatori aliquid conqueri, cum libellus a maioribus uestris Anulino proconsuli datus Constantino imperatori mittendus ita suprascriptus sit: 'Libellus ecclesiae catholicae criminum Caeciliani traditus a parte Maiorini'. illos autem hinc magis arguimus, quia, cum apud imperatorem ultro Caecilianum accusassent, quem primo utique apud collegas ti-ansmarinos conuincere debuerunt, ipso imperatore longe ordinatius agente, ut episcoporum causam ad se delatam ad episcopos mitteret. nec uicti pacem cum fratribus habere uoluerunt, sed rursus ad eundem imperatorem uenerunt, rursus non Caecilianum tantum uerum etiam datos sibi episcopos iudices apud terrenum regem accusauerunt, rursus ab alio episcopali iudicio ad eundem imperatorem appellauerunt nec eo ipso inter partes cognoscente atque iudicante uel ueritati uel paci cedendum esse duxerunt.","prev":{"citation":"Epistulae 93.12","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.12"},"next":{"citation":"Epistulae 93.14","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.14"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}