{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 93.14","citation":"Augustine, Epistulae 93.14","ref":"93.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":180,"text":"Quid autem aliud statueret Constantinus aduersus Caecilianum et socios eius, si essent uestris maioribus accusantibus uicti, quam quod statuit in eos ipsos, qui cum ultro accusassent nec ea, quae intendebant, probare potuissent. noluerunt ueritati consentire nec uicti? ille quippe imperator primus constituit in hac causa, ut res conuictorum et unitati f peruicaciter resistentium fisco uindicarentur. sed uidelicet si uestris maioribus accusantibus atque superantibus contra communionem Caeciliani imperator tale aliquid decreuisset. prouisores ecclesiae, defensores pacis et unitatis nominari uelletis. cum uero in eos, qui ultro accusantes nihil probare potuerunt nec oblato sibi gremio pacis, quo correcti exciperentur. consentire uoluerunt, ab imperatoribus talia decernuntur, indignum facinus clamitatur, neminem ad unitatem esse cogendum, malum pro malo nemini reddendum esse contenditur. quid est aliud quam id, quod de uobis quidam scripsit: (Quod uolumus, sanctum est'? et nunc non erat magnum neque difficile considerare atque cogitare Constantini iudicium atque sententiam contra uos uigere. quae uestris maioribus Caecilianum apud imperatorem totiens accusantibus et non conuincentibus aduersus uos promulgata est, eamque necessario sequi ceteros imperatores, maxime catholicos Christianos, quotiens de uobis aliquid agere uestrae obstinationis necessitas cogit.","prev":{"citation":"Epistulae 93.13","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.13"},"next":{"citation":"Epistulae 93.15","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}