{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 93.2","citation":"Augustine, Epistulae 93.2","ref":"93.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":232,"text":"Istos ergo atroces quondam inimicos nostros pacem et quietem nostram uariis uiolentiarum et insidiarum generibus grauiter infestantes si sic contemneremus et toleraremus, ut nihil omnino, quod ad eos terrendos ac corrigendos ualere posset, excogitaretur et argueretur a nobis, uere malum pro malo redderemus. si enim quisquam inimicum suum periculosis febribus phreneticum factum currere uideret in praeceps, nonne tunc potius malum pro malo redderet, si eum sic ire permitteret, quam si corripiendum ligandumque curaret? et tamen ei tunc molestissimus et aduersissimus uideretur, quando utilissimus et misericordissimus extitisset; sed plane salute reparata tanto uberius ei gratias ageret, quanto sibi eum minus pepercisse sensisset. o si possem tibi ostendere, ex ipsis Circumcellionibus quam multos iam catholicos manifestos habeamus damnantes suam pristinam uitam et miserabilem errorem. quo se arbitrabantur pro ecclesia dei facere, quicquid inquieta temeritate faciebant! qui tamen ad hanc sanitatem non perducerentur, nisi legum istarum, quae tibi displicent, uinculis tamquam phrenetici ligarentur. quid illud alterum genus morbi grauissimi eorum, qui turbulentam quidem audaciam non habebant, sed quadam uetusta socordia premebantur dicentes nobis: 'Verum quidem dicitis; non est, quod respondeatur; sed durum est nobis traditionem parentum relinquere'? nonne salubriter regula temporalium molestiarum excutiendi erant, ut tamquam de somno lethargico emergerent et in salutem unitatis euigilarent? quam multi et ex ipsis nunc nobiscum gaudentes pristinum pondus perniciosi sui operis accusant et fatentur nos sibi molestos esse debuisse, ne tamquam mortifero somno ita morbo ueternosae consuetudinis interirent.","prev":{"citation":"Epistulae 93.1","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.1"},"next":{"citation":"Epistulae 93.3","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}