{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 93.23","citation":"Augustine, Epistulae 93.23","ref":"93.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":261,"text":"Acutum autem aliquid uideris dicere, cum catholicae nomen non ex totius orbis communione interpretaris sed ei obseruatione praeceptorum omnium diuinorum atque omnium sacramentorum, quasi nos, etiam si forte hinc sit appellata catholica, quod totum ueraciter teneat, cuius ueritatis nonnullae particulae etiam in diuersis inueniuntur haeresibus. huius nominis testimonio nitimur ad demonstrandam ecclesiam in omnibus gentibus et non promissis dei et tam multis tamque manifestis oraculis ipsius ueritatis. sed nempe hoc est totum. quod nobis persuadere conaris, solos remansisse Rogatistas. qui catholici recte appellandi sint ex obseruatione praeceptorum omnium diuinorum atque omnium sacramentorum, et uos esse solos, in quibus inueniat fidem, cum uenerit filius hominis. da ueniam, non credimus. licet enim et hoc audeas forsitan dicere, ut in uobis possit inueniri fides, quam se in terra non inuenturum dominus dixit, non uos in terra sed in caelo esse deputandos, nos tamen apostolus ita cautos reddidit, ut etiam angelum de caelo nobis aliud euangelizantem, praeterquam quod accepimus, anathema esse debere praeceperit. quo modo autem fidimus ex diuinis litteris accepisse nos Christum manifestum, si non inde accepimus et ecclesiam manifestam? quaslibet quisque ansas et uncos aduersus simplicitatem ueritatis intexat, quaslibet nebulas eallidae falsitatis offundat, sicut anathema erit, qui adnuntiauerit Christum neque passum esse neque tertio die resurrexisse, quoniam in ueritate euangelica accepimus: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, sic erit anathema, quisquis adnuntiauerit ecclesiam praeter communionem omnium gentium, quia eadem ueritate consequenter accepimus: Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem et inconcusse tenere debemus: Quis quis uobis adnuntiauerit, praeterquam quod accepistis, anathema sit.","prev":{"citation":"Epistulae 93.22","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.22"},"next":{"citation":"Epistulae 93.24","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.24"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}