{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 93.30","citation":"Augustine, Epistulae 93.30","ref":"93.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":216,"text":"ipsa est, de cuius paucitate dicitur in comparatione plurimorum malorum, quia angusta et arta uia est, quae ducit ad uitam, et pauci sunt, qui ambulant in ea. et rursus ipsa est, de cuius multitudine dicitur: Sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut harena maris. idem quippe fideles sancti et boni et in comparatione plurium malorum pauci sunt et per se ipsi multi sunt, quia multi filii desertae, magis quam eius, quae habet uirum, et multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum et quia exhibet sibi deus populum abundantem, aemulatorem bonorum operum, et multa milia, quae numerare nemo potest, uidentur in Apocalypsi ex omni tribu et lingua in stolis albis palmisque uictricibus. ipsa est, quae aliquando obscuratur et tamquam obnubilatur multitudine scandalorum, quando peccatores intendunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde; sed etiam tunc in suis fii-missimis eminet. et si aliqua in his uerbis diuinis distributio facienda est, fortasse non frustra dictum sit de semine Abrahae: Sicut stellae caeli et sicut harena, quae est ad oram maris, ut in stellis caeli pauciores, firmiores clarioresque intellegantur, in harena autem maritimi litoris magna multitudo infirmorum atque carnalium, quae aliquando tranquillitate temporis quieta et libera apparet, aliquando autem tribulationum et temptationum fluctibus operitur atque turbatur.","prev":{"citation":"Epistulae 93.29","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.29"},"next":{"citation":"Epistulae 93.31","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.31"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}