{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 93.35","citation":"Augustine, Epistulae 93.35","ref":"93.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.35.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":133,"text":"Noli ergo, frater, contra diuina tam multa, tam clara, tam indubitata testimonia colligere uelle calumnias ex episcoporum scriptis siue nostrorum sicut Hilarii siue, antequam pars Donati separaretur, ipsius unitatis sicut Cypriani et Agrippini primo, quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est. non enim sic leguntur, tamquam ita ei eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi fOl'te aliter sapuerunt, quam ueritas postulat. in eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab apostolo accipere: Et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit. uerum tamen in quod peruenimus, in eo ambulemus, in illa uia scilicet, quae est Christus, de qua uia psalmus ita loquitur: Deus misereatur nostri et benedicat nobis; inluminet uultum suum super nos, ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.","prev":{"citation":"Epistulae 93.34","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.34"},"next":{"citation":"Epistulae 93.36","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.36"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}