{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 93.6","citation":"Augustine, Epistulae 93.6","ref":"93.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":199,"text":"Nonne contumacem ancillam data sibi potestate Sara potius affligebatV et utique non eam, quam superius beneficio suo matrem fecerat, crudeliter oderat, sed in ea superbiam salubriter edomabat. non autem ignoras, quod istae duae mulieres Sara et Agar et duo filii earum Isaac et Ismahel pro spiritalibus et carnalibus figurentur; et cum legamus ancillam et filium eius a Sara passos graues molestias. Paulus tamen apostolus dicit, quod ab Ismahele persecutionem sit passus Isaac: Sed sicut tunc, inquit, ille, qui erat secundum carnem. persequebatur eum, qui erat secundum spiritum, ita et nunc, ut, qui possunt, intellegant magis ecclesiam catholicam persecutionem pati superbia et impietate carnalium, quos temporalibus molestiis atque terroribus emendare conatur. quicquid ergo facit uera et legitima mater. etiam si asperum amarumque sentiatur. nou malum pro malo : reddit, sed bonum disciplinae expellendo malum iniquitatis adponit non odio nocendi sed dilectione sanandi. cum boni et mali eadem faciunt eademque patiuntur, non factis et poenis sed causis utique discernendi sunt. Pharao populum dei duris laboribus adterebat, Moyses eundem populum . impie agentem duris cohercitionibus affligebat; similia fecerunt, sed non similiter prodesse uoluerunt; ille dominatione inflatus, iste dilectione inflammatus est.. Iezabel occidit prophetas, Helias occidit pseudoprophetas; puto, quod diuersa sint merita facientium, diuersa passorum.","prev":{"citation":"Epistulae 93.5","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.5"},"next":{"citation":"Epistulae 93.7","label":"Letter 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}