{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 95.8","citation":"Augustine, Epistulae 95.8","ref":"95.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/95.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/95.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/95.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":193,"text":"Hinc oritur de angelis quaestio, utrum habeant corpora suis officiis et conuersationibus congrua, an tantum modo spiritus sint. si enim habere dixerimus, occurrit nobis: Qui facit angelos suos spiritus; si autem non habere dixerimus, plus habet scrupuli, quo modo scriptum sit eos corporeis hominum sensibus sine corpore praesentatos, hospitio susceptos, pedes eis lotos, edentibus et bibentibus ministratum. facilius enim uideri potest sic esse spiritus angelos dictos ut homines animas, sicut scriptum est cum Iacob in Aegyptum tot animas descendisse — neque enim corpora non habebant —, quam ut illa omnia sine corporibus gesta credantur. deinde certa quaedam in Apocalypsi angeli statura definitur in ea mensura, quae nisi corporum esse non possit, at, quod hominibus apparuerunt, non ad falsitatem sed ad illam potestatem ac facilitatem spiritalium corporum referatur. sed siue habeant angeli corpora siue quisquam possit ostendere, quem ad modum corpora non habentes gerere illa omnia potuerint, in illa tamen ciuitate sanctorum, ubi etiam per Christum redempti a generatione hac in aeternum coniungentur milibus angelorum, uoces corporales non latentes animos indicabunt, quia in illa societate diuina nihil cogitationis proximo poterit occultari, sed erit consonans in dei laude concordia non solum spiritu uerum etiam spiritali corpore expressa.","prev":{"citation":"Epistulae 95.7","label":"Letter 95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/95.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/95.7"},"next":{"citation":"Epistulae 95.9","label":"Letter 95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/95.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/95.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}