{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 96.1","citation":"Augustine, Epistulae 96.1","ref":"96.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/96.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/96.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/96.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":136,"text":"Quicquid sis secundum saeculi huius cursum, nos tamen carissimo et sincerissimo conseruo nostro Olympio Christiano fidissime scribimus. hoc enim tibi esse scimus omni gloria gloriosius et omni sublimitate sublimius. fama quippe ad nos pertulit honorem te adeptum esse celsiorem, quae utrum uera esset, nondum apud nos fuerat confirmatum, cum haec scribendi prouenit occasio. sed quoniam nouimus te a domino didicisse non alta sapere sed humilibus consentire, quolibet culmine prouectus esses, non aliter, quam soles, litteras nostras te accepturum esse praesumimus, domine dilectissime et in Christi membris honorabiliter amplectende fili. temporali uero felicitate ad aeterna lucra te prudenter usurum minime dubitamus, ut, quanto plus potes in hac terrena re publica, tanto plus inpendas caelesti illi, quae te in Christo peperit. ciuitati, quod tibi uberius rependatur in regione uiuentium et in uera pace securorum ac sine fine gaudiorum.","prev":{"citation":"Epistulae 95.9","label":"Letter 95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/95.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/95.9"},"next":{"citation":"Epistulae 96.2","label":"Letter 96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/96.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/96.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}