{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 98.2","citation":"Augustine, Epistulae 98.2","ref":"98.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":253,"text":"Ut autem possit regenerari per officium uoluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus spiritus, ex quo regeneratur oblatus. non enim scriptum est: <Nisi quis renatus fuerit ex parentum uoluntate' aut 'ex offerentium uel ministrantium fide) sed: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae et spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, soluens uinculum culpae, reconcilians bonum naturae regenerant hominem in uno Christo ex uno Adam generatum. regenerans ergo spiritus in maioribus offerentibus et paruulo oblato renatoque communis est; ideo per hanc societatem unius eiusdemque spiritus prodest offerentium uoluntas paruulo oblato. quando autem in paruulum maiores peccant offerentes eum atque obligare conantes daemonum sacrilegis uinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. non enim sic communicatur culpa per alterius uoluntatem, quem ad modum communicatur gratia per sancti spiritus unitatem. potest enim et in hoc et in illo homine esse unus spiritus sanctus, etiam si inuicem nesciant. per quem sit utriusque gratia communis; non autem potest spiritus hominis esse et huius et illius, per quem peccante altero et altero non peccante sit tamen culpa communis. ac per hoc potest paruulus semel ex parentum carne generatus dei spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta soluatur; non potest autem semel dei spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio, quae soluta est, iterum contrahatur. et ideo semel perceptam paruulus Christi gratiam non amittit nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus euaserit. tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur.","prev":{"citation":"Epistulae 98.1","label":"Letter 98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.1"},"next":{"citation":"Epistulae 98.3","label":"Letter 98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}