{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 98.4","citation":"Augustine, Epistulae 98.4","ref":"98.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":198,"text":"Illud uero, quod in eadem commemoratur epistula quandam paruulam turbatis in fuga parentibus nutrici derelictam atque ab eadem nutrice daemonum sacrilegiis impactam postea in ecclesia inlatam sibi eucharistiam miris motibus respuisse, ideo mihi uidetur diuinitus factum, ne maiores putarent nihil se in paruulos illa iniquitate peccare, sed potius intellegerent per illum significantem quodam modo gestum corporis eorum, qui loqui non poterant, se mirabiliter admoneri, quid ipsi facere deberent, qui post tantum illud nefas sacramentis salutaribus inruebant, unde se utique paenitendo abstinere deberent. nec cum tale aliquid diuina prouidentia per infantulos agit, ipsos id agere scientia uel ratione credendum est. neque enim, quia cuiusdam prophetae dementiam deus uoluit etiam asina loquente cohercere, ideo iam miranda est asinorum sapientia. porro si per animal inrationale sonuit aliquid homini simillimum, quod miraculo diuino, non cordi asinino tribuendum sit, ita potuit omnipotens per infantis animam, non ubi ratio nulla erat, sed ubi adhuc sopita erat, gestu corporis eius ostendere, quid illi, qui et in se et in paruulos suos peccauerant, curare deberent. ceterum cum infans non redeat in parentem, ut cum illo et in illo unus homo sit, sed omnino alter sit habens carnem suam et animam suam, anima, quae peccauerit, ipsa morietur.","prev":{"citation":"Epistulae 98.3","label":"Letter 98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.3"},"next":{"citation":"Epistulae 98.5","label":"Letter 98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}