{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 98.5","citation":"Augustine, Epistulae 98.5","ref":"98.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":226,"text":"Nec illud te moueat, quod quidam non ea fide ad baptismum percipiendum paruulos ferunt, ut gratia spiritali ad uitam regenerentur aeternam, sed quod eos putant hoc remedio temporalem retinere uel recipere sanitatem. non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur. celebrantur enim per eos necessaria ministeria et uerba sacramentorum, sine quibus consecrari paruulus non potest. spiritus autem ille sanctus, qui habitat in sanctis, ex quibus una illa columba deargentata caritatis igne conflatur; agit, quod agit, etiam per seruitutem aliquando non solum simpliciter ignorantium uerum etiam damnabiliter indignorum. offeruntur quippe paruuli ad percipiendam spiritalem gratiam non tam ab eis, quorum gestantur manibus, quamuis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt, quam ab uniuersa societate sanctorum atque fidelium. ab omnibus namque offerri recte intelleguntur, quibus placet, quod offeruntur, et quorum sancta atque indiuidua caritate ad communicationem sancti spiritus adiuuantur. tota hoc ergo mater ecclesia, quae in sanctis est. facit, quia tota omnes, tota singulos parit. nam si Christiani baptismi. sacramentum, quando unum atque id ipsum est, etiam apud haereticos ualet et sufficit ad consecrationem, quamuis ad uitae aeternae participationem non sufficiat, quae consecratio reum quidem facit haereticum extra domini gregem habentem dominicum characterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina, non iterum similiter consecrandum, quanto potius in catholica ecclesia etiam per stipulae ministerium frumenta purganda portantur, ut ad massae societatem mediante area perducantur!","prev":{"citation":"Epistulae 98.4","label":"Letter 98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.4"},"next":{"citation":"Epistulae 98.6","label":"Letter 98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}