{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 98.6","citation":"Augustine, Epistulae 98.6","ref":"98.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":145,"text":"lllud autem nolo te fallat, ut existimes reatus uinculum ex Adam tractum aliter non posse disrumpi, nisi paruuli ad percipiendam Christi gratiam a parentibus offerantur; sic enim scribens dicis: 'Ut, sicut parentes fuerunt auctores ad eorum poenam, per fidem parentum identidem iustificentur', cum uideas multos non offerri a parentibus sed etiam a quibuslibet extraneis, sicut a dominis seruuli aliquando offeruntur. et nonnumquam mortuis parentibus suis paruuli baptizantur ab eis oblati, qui in illis huius modi misericordiam praebere potuerunt. aliquando etiam, quos crudeliter parentes exposuerint, nutriendi a quibuslibet, nonnumquam a sacris uirginibus colliguntur et ab eis offeruntur ad baptismum, quae certe proprios filios nec habuerunt ullos nec habere disponunt. ac per hoc nihil aliud hic fieri uides, nisi quod in euangelio scriptum est, cum dominus interrogasset, quis illi a latronibus sauciato et semiuiuo in uia derelicto proximus fuisset; responsum est enim: Qui in illum fecit misericordiam.","prev":{"citation":"Epistulae 98.5","label":"Letter 98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.5"},"next":{"citation":"Epistulae 98.7","label":"Letter 98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}