{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 2-5","citation":"Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 2-5","ref":"2-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/2-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/2-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/2-5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia","urn":null},"verse":false,"words":131,"text":"Unde quoniam superiori concilio statutum esse mecum recognoscit unanimitas vestra, ut hi qui apud Donatistas parvuli baptizati sunt, nondum scire valentes erroris eorum interitum, et posteaquam ad.etatem rationis capacem pervenerunt, agnita veritate falsitatem eorum abhorrentes ad Ecclesiam Dei catholicam per universum mundum diffusam, ordine antiquo per manus impositionem recepti sunt, debere talibus suscipiendum munus clericatus non impedire nomen erroris, etc. Quanquam nonnulli ejusdem sectæ clerici cum plebibus atque honoribus suis ad nos transire desiderent, qui amoro honoris aut persuadent ad vitam, aut retinent ad salutem. Sed boc majori fratrum supradictorum considerationi dimittenduin censeo, ut prudentiori suo consilio i)ostrae suggestionis sermonem cum perpenderint, quid de hac re eis placeat, nos informare dignentur. Tantum de his qui infantes baptizati sunt, satagimus, ut nostræ, si placct, in iisdem ordinandis consentiant voluntati, etc.","prev":{"citation":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 1-12","label":"Concilii Carthaginensis legatio ad consulendum Anastasium et Venerium de parvul…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/1-12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/1-12"},"next":{"citation":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 1-13","label":"De reconciliandis Donatistis Carthaginense Concilium Africæ universale","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/1-13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/1-13"},"credit":{"text":"Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}