{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4.1-54","citation":"Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4.1-54","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Quibus lectis Zenophilus V. C. consularis dixit: Et actis et litteris quæ recitatæ sunt, traditorem constat esse Silvanum. Et Victori dixit: Simpliciter confitere utram scias eum aliquid tradidisse. Victor dixit: Tradidit, sed non Ine præsente. Zenophilus V. C. consularis dixit: Quid administrabat tunc Silvanus in clero? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta est persecutio, et Silvanus subdiaconus fuit. Nundinarius diaconus respondit: Quando ventum est illic, ait, ut l'actus esset episcopus, respondit populus, Alius fiat, exaudi, Deus. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Dictum est a populo, Silvanus traditor? Victor dixit: Ego ipse luctatus sum episcopus 1. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Ergo sciebas traditorem? de hoc confitere. Victor respondit: Traditor fuit. Nundinarius diaconus dixit: Vos seniores clamabatis, Exaudi, Deus, civcin nostrum volumus, ille traditor est. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Clamasti ergo cum populo, quod traditor esset Silvanus, ct non deberct fieri episcopus? Victor dixit: Clamavi et ego, et populus. Nos enim civem nostrum petebamus integrum virum. Zenophilus V. C. consularis dixit: Qua causa putabatis eum non mereri? Victor dixit: Integrum petebamus, et civem nostrum. Sciebam enim cansam imperatorum ad hoc nos esse venturos; dum enim talibus committitur. Item inductis et applicitis Victore Samsurici et Saturnino fossoribus, Zenophilus V. C. consularis dixit: Quis voCaris? Respondit: Saturninus. Zenophilus V. C. dixit: Cujus conditionis es? Saturninus respondit: Fossor. Zenophilus V. C. consularis dixit: Silvanum scis csse traditorem? Saturninus dixit: Scio lucernam tradidisse argenteam. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Quid aliud? Saturninus respondit: Aliud nescio, nisi quia de post orcam eam ejecit. Et remoto Saturnino Zenophilus V. C. consularis dixit astanti: Et tu, quis vocaris? Respondit: Victor Samsurici. Zenophilus V. C. consularis dixit: Cujus conditionis es?","prev":{"citation":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 3.63-85","label":"3.63 to 3.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/3.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/3.63"},"next":{"citation":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4.55-105","label":"4.55 to 4.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4.55"},"credit":{"text":"Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}