{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 7-4","citation":"Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 7-4","ref":"7-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/7-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/7-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/7-4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Jamvero quod dicunt, Baptismum Chrisli ita defendi, sicut ipsa Catholica defenditur ubique et apud omnes esse, decretis patrum nostrorum martyrum beatissimorum compendio brevilatis excluditur. Illud autem quam incaute immemores sui inimici veritatis oppugnant, apua fures et raptores quoslibet extraneos datum Baptisma suscipi deucrc, adhibito incompetenti ad hanc rem testimonio Pauli apostoli, quod scriptum est, Qui veritatem Dei in injustitia detinent: hoc in loco furtum furtivo voluerunt defendere testimonio. Apostolus enim de Gentilibus agens et incredulos increpans ita loculus est, dicens: Revclabitur enim ira Dei de cælo super Omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei ii, injustitia detinent; quoniam quud cognoscibile est Dei, manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit. Etenim quæ invisibilia sunt ejus, a constitutione mundi, per ea quas facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non ut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et intenebratum est insipiens cor illorum. Dicentes enim se esse sapientes, infatuati sunt; el immutaverunt claritatem Dei incorrupti, in similitudine imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum. Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentia cordis illorum in immunditiam (Rom. I, 18-24). Unde secundum hunc sensum etiam Gentilium inquinata mysteria sc suscipere profitentur. Seculi autem sunt errorem suum evidentissimis accumulare blasphemiis, quo dicanteos qui hæreticorum Baptisma reprobant, posse Christum reprobare quod cum dsemonia confessa sunt. Hoc loco non solum sanctorum martyrum decretis insultant, sed magis pal'ali sunt dæmoniorum, quia Christum confessi sunt, communioni misceri. Quod autem subtili brevitate ila dixerunt, eum qui loris baptizatus fuerit, suscipi dcbere, non ut quod deest adsit1, sed ut quod inest prosit: iit utroquc se ipsos circumvenisse monstrantur. Omnia enim hæc, ut supra dicum. est, sanctorum martyrum sententiis evacuamur. Unde cnim licri potest, si una est Ecclesia et indivisus est Christus, ut foris positus Baptismum consequatur?","prev":{"citation":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 6-4","label":"Donatistarum litteræ, hac tertia die prolatae, guibus Mandato Catholicorum prim…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/6-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/6-4"},"next":{"citation":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 8-3","label":"Donatistarum litteræ, hac tertia die prolatae, guibus Mandato Catholicorum prim…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/8-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/8-3"},"credit":{"text":"Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}