{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 81","citation":"Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/81.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia","urn":null},"verse":false,"words":112,"text":"Aurelius episcopus dixit: Quod in tractatum venit Charitatis vestrae, puto hoc ecclesiasticis gestis esse firmandum. Professio enim vestrum omnium hoc deprompsit, debere unumquemque nostrum in civitate sua per se convenire Donatistarum praepositos, aut adjungere sibi vicinum collegam, ut pariter eos in singulis quibusque civitatibus vel locis, per magistratus vel seniores locorum conveniant. Hoc si omnibus placet, edicatur. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placet, et omnes hoc subscriptione nostra firmavimus. Petimus eliam, ut epistolis ad judices de concilio mittendis pro omnibus subscribat Sanctitas tua. Aurelius episcopus dixit: Si videtur Charitati vestra, forma conventionis eorum recitetur, ut hunc tenorem prosecutionis omnes, si placuerit, teneamus. Ab universis episcopis dictum est: Recitetur. Laetus notarius recitavit.","prev":{"citation":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 5","label":"De reconciliandis Donatistis Carthaginense Concilium Africæ universale","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/5"},"next":{"citation":"Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 82","label":"Forma conventionis Donatistarum. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/82"},"credit":{"text":"Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}